This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
FABIANI. Quid? ista toto pelago infusa
caligo nauigantem tibi uidetur admittere, quae
prospicientem quoque excludit? Non haec India est
nec ferarum terribilis ille conuentus. inmanes
propone beluas, aspice quibus procellis fluctibusque
saeuiat, quas ad litora undas agat. tantus uentorum
concursus, tanta conuulsi funditus maris
insania est; nulla praesens nauigantibus statio est, nihil
salutare, nihil notum: rudis et inperfecta natura
penitus recessit. Ista maria ne illi quidem petierunt
qui fugiebant Alexandrum. Sacrum quidem terris
natura circumfudit Oceanum. Illi qui etiam siderum
collegerunt metas et annuas hiemis atque aestatis
[p. 4]
uices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars
ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant utrumne
terras uelut uinculum circumfluat, an in suum
colligatur orbem et in hos per quos nauigatur sinus
quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet;
ignem post se cuius augmentum ipse sit habeat, an
spiritum. Quid agitis, conmilitones? domitoremne
generis humani, magnum Alexandrum, eo dimittitis
quod adhuc quid sit disputatur? Memento
Alexander: matrem in orbe uicto adhuc magis quam pacato
relinquis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.